Liber Genesis*

Caput 11: Versus 7

Venite igitur,etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud:Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.Nam singulari numero subjunctum est:et divisit eos,etc., sicut ibi:Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.GREG. Moral. lib. 2, c. 5Venite,etc. Dicitur his qui Deo adhaerent,Venite,quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo,Descendamus, et confundamus linguam eorum,est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.
(* Traductions européennes)